Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et inde csg51.106 exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos |
2 | et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum |
3 | at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses |
4 | qui dixerunt uwb1.91 Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere |
5 | quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum bsb6573.181 v istud |
6 | ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus |
7 | propter hoc relinquet homo patrem suum csg48.170 et matrem et adherebit ad uxorem suam |
8 | et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro |
9 | quod ergo Deus iunxit homo non separet |
10 | et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum |
11 | et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam |
12 | et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur |
13 | et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus |
14 | quos cum videret Iesus bnf9389.94 v indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me uwb68.80 r et ne prohibueritis eos bsb6573.182 r talium est enim regnum Dei |
15 | amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud |
16 | et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos |
17 | et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam csg51.107 percipiam |
18 | Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus |
19 | praecepta nosti ne adulteres ne occidas uwb1.92 ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum csg48.171 et matrem |
20 | et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea |
21 | Iesus autem intuibsb6573.182 vtus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
22 | qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas |
bnf9389.95 r 23 | et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt |
24 | discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire |
25 | facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
uwb68.80 v 26 | qui magis admirabantur dicenbsb6573.183 rtes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri |
27 | et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum |
28 | coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
29 | respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium |
30 | qui non accipiat centies csg48.172 tantum uwb1.93 nunc in tempore hoc domos csg51.108 et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam |
bsb6573.183 v bnf9389.95 v 31 | multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi |
32 | erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura |
33 | quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus |
34 | et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget |
35 | et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magisbsb6573.184 rter volumus ut quodcumque petierimus facias nobis |
36 | at ille dixit eis uwb68.81 r quid vultis ut faciam vobis |
37 | et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua |
38 | Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor csg48.173 baptizari |
39 | at illi dixerunt ei possumus bnf9389.96 r Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini |
40 | sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est |
uwb1.94 41 | et audientes decem coepbsb6573.184 verunt indignari de Iacobo et Iohanne |
42 | Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur csg51.109 principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum |
43 | non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister |
44 | et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus |
45 | nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis |
46 | et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans |
47 | qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est bsb6573.185 r coepit clamare et dicere bnf9389.96 v Fili David Iesu miserere mei |
48 | et comminabantur illi uwb68.81 v multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei |
49 | et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te |
50 | qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum |
51 | et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei csg48.174 rabboni ut videam |
52 | Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via |